Subscribe for ad free access & additional features for teachers. Authors: 267, Books: 3,607, Poems & Short Stories: 4,435, Forum Members: 71,154, Forum Posts: 1,238,602, Quizzes: 344

-Carberiae Rupes


IN COMITATU CORGAGENSI.

SCRIPSIT JUN. ANN. DOM.

1723


Ecce ingens fragmen scopuli, quod vertice summo
Desuper impendet, nullo fundamine nixum,
Decidit in fluctus: maria undique et undique saxa
Horrisono stridore tenant, et ad aethera murmur
Erigitur; trepidatque suis Neptunus in undis.
Nam, longa venti rabie, atque aspergine crebra
Aequorei laticis, specus ima rupe cavatur:
Jam fultura ruit, jam summa cacumina nutant;
Jam cadit in praeceps moles, et verberat undas.
Attonitus credas, hinc dejecisse Tonantem
Montibus impositos montes, et Pelion altum
In capita anguipedum coelo jaculasse gigantum.

Saepe etiam spelunca immani aperitur hiatu
Exesa e scopulis, et utrinque foramina pandit,
Hinc atque hinc a ponto ad pontum pervia Phoebo
Cautibus enorme junctis laquearia tecti
Formantur; moles olim ruitura superne.
Fornice sublimi nidos posuere palumbes,
Inque imo stagni posuere cubilia phocae.

Sed, cum saevit hyems, et venti, carcere rupto,
Immensos volvunt fluctus ad culmina montis;
Non obsessae arces, non fulmina vindice dextra
Missa Jovis, quoties inimicus saevit in urbes,
Exaequant sonitum undarum, veniente procella:
Littora littoribus reboant; vicinia late,
Gens assueta mari, et pedibus percurrere rupes,
Terretur tamen, et longe fugit, arva relinquens.

Gramina dum carpunt pendentes rupe capellae,
Vi salientis aquae de summo praecipitantur,
Et dulces animas imo sub gurgite linquunt.

Piscator terra non audet vellere funem;
Sed latet in portu tremebundus, et aera sudum
Haud sperans, Nereum precibus votisque fatigat.


Jonathan Swift

Sorry, no summary available yet.