Subscribe for ad free access & additional features for teachers. Authors: 267, Books: 3,607, Poems & Short Stories: 4,435, Forum Members: 71,154, Forum Posts: 1,238,602, Quizzes: 344

-Epitaph on a marble tablet

IN BERKELEY CHURCH, GLOUCESTERSHIRE

H. S. E.


CAROLUS Comes de BERKELEY, Vicecomes DURSLEY,
Baro BERKELEY, de Berkeley Cast., MOWBRAY, SEGRAVE,
Et BRUCE, e nobilissimo Ordine Balnei Eques,
Vir ad genus quod spectat et proavos usquequaque nobilis
Et longo si quis alius procerum stemmate editus;
Muniis etiam tarn illustri stirpi dignis insignitus.
Siquidem a GULIELMO III ad ordines foederati Belgii
Ablegatus et Plenipotentiarius Extraordinarius
Rebus, non Britanniae tantum, sed totius fere Europae
(Tunc temporis praesertim arduis) per annos V. incubuit,
Quam felici diligentia, fide quam intemerata,
Ex illo discas, Lector, quod, superstite patre,
In magnatum ordinem adscisci meruerit.
Fuit a sanctioribus consiliis et Regi GULIEL. et ANNAE Reginae
E proregibus Hiberniae secundus,
Comitatum civitatumque Glocest. et Brist. Dominus Locumtenens,
Surriae et Glocest. Gustos Rot., Urbis Glocest. magnus
Senescallus, Arcis sancti de Briavell Castellanus, Guardianus
Forestae de Dean.
Denique ad Turcarum primum, deinde ad Romam Imperatorem
Cum Legatus Extraordinarius designatus esset,
Quo minus has etiam ornaret provincias
Obstitit adversa corporis valetudo.
Sed restat adhuc, prae quo sordescunt caetera,
Honos verus, stabilis, et vel morti cedere nescius
Quod veritatem evangelicam serio amplexus;
Erga Deum pius, erga pauperes munificus,
Adversus omnes aequus et benevolus,
In Christo jam placide obdormit
Cum eodem olim regnaturus una.
Natus VIII April. MDCXLIX. denatus
XXIV Septem. MDCCX. aetat. suae LXII.


Jonathan Swift

Sorry, no summary available yet.